201
PHILOSOPHORVM.
29
nium; in aurum conati sunt, at frustra tentarum
est, optima tamen inde cinabaris, & pulcher¬
rima, omnium, quam viderim vnquam, resul¬
tauit. Hanc fixare putantes, oleo sulphuris
per cementationem, & fixationem, apparen¬
tiae nonnihil habuit, verùm, secus atque res
ipsa desiderabatur, euenit. Alij sulphur com¬
mune redegerunt in formam haepatis, olei
lini, laterini, vel oliuarum admistione, coque¬
tes in aceto. Postmodum in lapidem marmo¬
reum effundentes formam haepatis effecerunt.
Hoc destillarunt in oleum citrinum, igne
lento primùm, sed suo damno sunt experti,
se nihil egisse, ad lunae tincturam in aurum,
vti putarunt. Vt mineralium infinitus est nu¬
merus, non aliter & praeparationum eorum
multa varietas: quarum, hoc loco latiorem
facere mentionem distuli, quòd peculiarem
tractatum requirant. Cauendum etiam à so¬
phisticis oleis vitrioli, & antimonij. Itidem
ab oleis metallorum imperfectorum, & per¬
fectorum, auri, siue argenti. Quoniam,
etsi horum operatio potentissima sit in
rerum natura, tamen verus processus, in
hunc vsque diem, paucissimis cognitus
est. Abstinendum etiam, à sophisticis praepa¬
rationibus mercurij vulgi, arsenici, sulphu¬
ris, & aliorum similium, per sublimationem
videlicet, per descensum, & fixationem cum
acero, sale petrae, tartaro, vitriolo, sale armo¬
niaco,