213
ANNOTATIONES.
139
materiam redigere. Idem: Totum beneficium
huius artis in mercurio sole & luna consistit.
ARISTOTELES.
Si nihil aliud haberemus à mercurio, quàm
quòd corpora subtiliat ad naturam suam, non pa¬
rum nobis praestaret beneficium.
GEBER.
Omnis solutionis perfectio adducitur cum
quis subtilibus, & maximè acutis, acribus, ponti¬
cibus, & fecem nullam habentibus, sicut est ace¬
tum destillatum, vua acerba, pyra multae acritu¬
dinis, mala granata destillata, & his similia.
VILLANOVANVS.
Corporis soluti, & aquae soluentis natura vna
est, nisi quòd natura corporis completa est, dige¬
sta, & fixa: aquae autem natura, incompleta, in¬
digesta, & volatilis.
REGOR.
Argentum viuum est ignis corpora comburens,
mortificans & confringens.
ROSINVS.
Aqua tantò est igne calidior, quantò ignis est
calidior aqua.
ROSARIVS.
Aqua nostra est fortior igne, quia facit de cor¬
pore auri merum spiritum, quod ignis facere non
potest. Idem: Spiritus est totus igneus per suam
igneitatem soluens, & diuidens corpora.
TVRBA.
Comburite aes nostrum igne fortissimo.
K