121
DE PESTE
89
& prunellam, item crisim.
Sed si de his tribus rectè scire volumus, de
peste, pleuresi & prunella, Tria sunt vnde
generantur illi morbi: est spiritus arsenica¬
lis, auripigmenti & vitriolati, vt in tex¬
tu. Sed haec tria in tartaro abundant. Si
ergo arsenicum in peste alicui restet ex tar¬
taro per vrinam expellitur, non fit pestis.
Item, si auripigmentum pellitur per vri¬
nam propter emunctorium, & digeritur,
non fit pleurisis. Tertiò, si sal vitriolatum
transit per vrinam, non fit prunella.
Omnis res continet in se spiritus illos
tres, Arsenicum, Auripigmentum, Vitrio
latum: qui si rectè digeruntur, non sequun¬
tur illa acuta apostemata. Hic enim res
est disposita, vt minerae omnes in corpore
contineantur, & bonum & malum simul
commixta sunt. Et similiter in omnibus
herbis.
Quòd verò ex astris sciamus futura,
vt pestem, id physicam rationem habet,
quod Astronomi praeuident pestem: quia
nondum sumus separati ab elementis, &
omnia elementa mineralia in nobis sunt,
sicut tu omnibus herbis. Quia quicquid
terram ufficit, aut aquam, ignem, aerem,
f 5
Omnes
res vel
creaturę
sunt mi¬
nerales.
Omnia
mineralia
in homi¬
ne.