121
DE PESTE.
91
scit, cùm pestis est intus, facit & apostema¬
ta sub axilla. Istud apostema non est pestis,
sed simile communi apostemati. Ideo quòd
phlebotomiae siant, non faciunt ad pestem,
sed ad apostema, & prodest: quia minuit
sanguinem & refrigerat.
Praterea pleurisis est similis, pesti, nist
quòd fit ex auripigmento, quòd se separa¬
uit ab Ileido, & iacet in regionibus hepa¬
tis (iacet tanquam ouum in pellicula in
testa, sed ad superiora ascendit) & putre¬
scit. Inde punctiones in lateribus & ap¬
petitus commedendi tollitur. Vnaque cau¬
sa est, & pestis & pleuresis, sed diuersa ma¬
teria: quia arsenicus fortior, qui pestem
facit, quàm auripigmentum quod pleure.
lin. Et sicut arsenicus extrinsecè corpori
alligatus calorem excitat, ac nauseam
mouet comedendi: sic & in interioribus
est. Sic & auripigmentum cum in re¬
gionibus hepar est, & hepar inuadit, fit
mors: quia omnes qui moriuntur in pleu¬
resi, ex auripigmento moriuntur. Sic si
quis punctiones habeat in sinistro latere,
etiam pleuresis est, sed splenis. & ex auri¬
pigmegto est, quòd se separauit ex Iliado.