201
36
AVRORA
Capitulum decimum quartum.
De secretis, & arcanis antimonij, ad rubeam
tincturam, in transmutationem.
Antimonium, est verum auri balneum.
Philosophi autem, vocarunt illud exa¬
minatorem, & Stilangem. Poetae verò, di¬
cunt in eo lauacro, Vulcanum lauisse Phoe¬
bum, & ab omnibus sordibus, imperfectio¬
nibusque repurgasse. Natum est ex purissi¬
mo nobilissimoque mercurio, & sulphure,
sub vitrioli genere, in metallica forma splen¬
doréque. Nonnulli philosophi, vocarunt al¬
bum plumbum sapientum, vel simpliciter
plumbum. Sumito igitur antimonij, eiusque
perquam optimi, quantùm voles, hoc ipsum
in aqua forti sua dissolutum, in aquam frigidam
eijciatur, addito tantillo croco Martio, vt in
sedimentum ad fundum vasis decidat: aliter
enim feces non exuit. Postquam ad hunc mo¬
dum solutum erit, summam acquisierit pul¬
chritudinem: ponatur in vitrum, luto com¬
pactissimo circumquaque munitum, vel in
bociam lapideam, & admisceatur tutiae cal¬
cinatae, sublimatę, ad perfectum gradum ignis:
cauendum accuratiùs à liquefactione, quo¬
niam disrumpit vitra nimio calore. Ab vna
libra huius antimonij, habetur sublimatio,
dierum spatio duorum perfecta. Sublimatum
hoc, in phyala positum, vt tertia parte aquam
attin¬