147
PRIMA. 9
PORTIO PRIMA.
Quo potiori, & magis consentaneo uocabulo purifica¬
tionis Auri facultas appellari debeat. Caput primum.
QVoniam omnis doctrinae & discipli¬
nae traditio, iuxta Peripateticorum se¬
mitam, à quaestione quid nominis, pri¬
lusquam ab ea quae quid rei dicitur, exordi¬
lum capere debet, ueluti praeuia scibili¬
lum dispositione intellectus: qua pro¬
fessionis illius apex facilius pertingatur: nequaquam candi¬
dissime lector, illud a ratione alienum fore existimamus
hoc primum ostendere: quo potiori uel aptiori uocabulo
arcanam purificationis Auri facultatem liceat appella¬
te: & an uerbum illud Alchi'mia, an id potius Voarch¬
adumia ei magis congruere putandum sit. Neque profecto
uocem illam Voarchadu'mia te adeo latere arbitramur: ut
& ipsam null ius esse rei significatiuam putes. Quando¬
quidem hac in nostra tempestate studiosorum solertia in
lucem uenerit ac publicam noticiam Chaldaea professio:
qua diebus nostris facile patuit: quod antehac plerosque
latuit artis scilicet purificationis Auri duarum caementatio¬
num perfectarùm Inquisitores post ipsum (ut aiunt)
Tubalcha'in primum ipsius Authorem Chaldaeos aut
B
Inquisito¬
res uoarch¬
adu'miae.