121
95
THEOPHRASTVS
PARACELSVS
De Peste.
PEstis est separatus morbus ab ilei¬
do arsenicali. Arsenicalium ge¬
nera plura sunt: nempe tria Cineri¬
cia, & ista tria sunt in membris princi¬
palioribus. Est enim pestis morbus
simplex, contagiosus per elementorum
coniunctionem, vt elementi aeris &
alterius ex aere, per poros cruoris, vel
per orificia inferna, aut sublimia ad
gressus. Et est morbus digesti tempo¬
ris. Eadem ratione digestio separatio¬
nem facit: separatio autem morbum.
Separationis quidem tempus est, vn¬
de tempora composita sunt, & discom¬
positionem habent. Discompositio pro¬
cedit à primo composito secundum tem¬
pus Arlatum. Arlatum tempus, est tem¬
pus sequestrandi contra ordinem lleidi.
Nam lleidus habet periodum.
Periodus autem est triplex, diuiditur
in primam, videlicet, secundam, & ter¬
tiam aetatem. Prima iuuenilis est, &
ad statum pertinet absque separatione.