201
PHILOSOPHORVM.
43
ex perfectis corporibus, viribusque terrenorum
planetarum, venit eliciendus. Quod Her¬
mes asserit, his verbis. Sol (inquit) & Luna
sunt radices huius artis. Filius Hamuel ait,
philosophorum lapidem, aquam esse coagu¬
latam, scilicet in sole & luna. Vnde sole cla¬
riùs patet, materiam lapidis, nihil aliud esse,
praeter solem & lunam. Idipsum etiam eo
confirmatur, quòd simile quodque, sibi simile
parit, generatque. Et non aliter, quàm duos
esse scimus lapides, album & rubeum, duae
sunt etiam lapidis materiae, sol & luna simul
copulata, proprio matrimonio, cùm natura¬
li, tum artificiato. Et sicuti videmus virum &
mulierem, absque semine vtriusque, mini¬
generare posse, pariformiter vir noster
sol, foeminaque sua luna, sine semine sper¬
matèque vtrumque suo, concipere non pos¬
sunt, neque ad generationem aliquid moliri.
Collegerunt inde philosophi, tertium esse
necessarium, videlicet animatum semen am¬
borum, hominis & foeminae, sine quo, totum
opus eorum, irritum esse iudicarunt, & ina¬
ne. Huiusmodi sperma, mercurius est, qui
per naturalem coniunctionem amborum
corporum, solis & lunae, recipit eorum in se
naturam, in vnione: tum demum, nec priùs,
aptum est opus, ad congressum, ingressum,
& generationem, per vim, & virtutem virilem,
ac foemineam. Hinc moti philosophi, dixe¬
runt