73
image
Scientiae Recipientium adytum ingrediaris: Quid
illud Diuinum Hebraicum uerbum in se contineat: ac
sub ipso lateat: quod supra diximus. Accipe in
Dei nomine. Iud He Voph He. & caetera. Breuibus
tibi (gratis) i Prophani uulgi contemptum: & diuinae
maiestatis laudem: & gloriam: demonstrare decreui¬
mus. Et si minie liceat Naturae arcana Prophanis
manifestare: sed Sapientiae duntaxat Amatoribus.
Quod sane fieri solitum est haec adusque tempora: ut non
nisi Metaphoris Naturae secretiora tractarentur.
Et primo in Archimia Recipientia illud quod per Iud
He Voph He importatur: sunt Aer: Aqua: Ignis: &
Terra Naturalis: Hoc est quatuor Naturae Elementa.
Dictio autem haec Comer risoon Primam de
signat Naturae Materiam.
Haec Muchabelim Recipientes.
Ista uero Gophris: Sulfur Naturale.
Haec Chesseph hai: Argentum uiuum Minerale.
Et haec Ithochodut horucot: Vnionem Spi¬
rituum. Quod idem quippe est: quod ouorum
Gallinarum Albumen Naturale.
Hac ista Douor echad: Rem unam solam: Quae
est Argilla cruda Simplex.
Lud uero pro Aere ponitur: & iter Chabalisti¬
cos numeros Decimam sibi uendicat quotationem.
He primus de Elementis exprimit Aquam sci¬