337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 91
à perito & artificioso chymico neutiquam.
Neque sat latina vox est, ars essata. Figmen¬
tum ex somnus Paracelsicis, & scurrili im¬
mutandi appellationes rerum libidine ex¬
titit, vt alia plura. In libro Rogerij Bacho¬
nis haec legitur Alchemiae definitio: Al¬
chemia est scientia docens facere & ge¬
nerare medicinam quae vocatur Elixin,
quae quando proiicitur super metalla, per¬
ficit ipsa complete in momento proectio¬
nis. Haec descriptio manca est. Vnum
nim saltem officium chymici attingit, id¬
que propterea, quia veteres [GR]κατ ἐξοχὴν[/GR], aut
ex vulgi opinione eum potissimum chy¬
micum putabant, qui profitebatur metal¬
lorum transmutationem, quae sententia
etiam nostris temporibus valde est vsita¬
ta. Videtur quaerendum esse, an non ch¬
mia sit pars spagiriae hac voce tota ars
designetur; illa verò saltem metallica me¬
tamorphosis. Sed inutilibus quaestionibus
praecisis Alchymiam nominemus, siue id
nomen ex parte siue tota natum sit. Spe¬
ro tibi de definitione ita satisfa¬
ctum. Vale.
EPIST.