201
THESAVRVS
56
Thesaurus Thesaurorum THEO¬
PHRASTI PARACELSI.
Natura mineralium genus vnum, in
terrae visceribus produxit admi¬
trandum, idque duplex: hoc varijs
Europae locis reperitur. Optimum,
quod mihi prae manibus oblatum fuit & ex¬
perimento comprobatum, ex figura maio¬
ris mundi, ab exordio, spherae solis est astrum:
alterum, in astro meridionali consistit, in pri¬
ma sua florescentia, viscus est terrę, per suum
astrum in lucem productum, & in prima sua
coagulatione ornatum rubedine, in eo flo¬
res omnes mineralium & colores includun¬
tur, de quibus multa penes philosophos.
Quod ad frigidam humidamque naturam at¬
tinet, ad aquam, comparatione quadam, fuit
adaptatum. Verùm eius notitia perfecta, ad
experientiam collata, plurimos, imò ferè
omnes philosophos, quotquot ante me sa¬
gittas suas ad metam emiserunt hactenus, ad¬
huc latuit, frustraque conantes, latissimè de¬
clinarunt à scopo vero, & completo. Opi¬
nati sunt mercurium, & sulphur, matrem, &
patrem esse metallorum omnium, verùm
nimuero tertij non meminerunt. Imò quod
potius est, horum nullus, rete piscatorium
adhuc in manus asumpsisse potuit, quod
quae verae conuenit, matri metallorum, quę¬
quidem,