213
162
NICOLAI FLAMELLI
ditate elementali diligentissimè perquirat, eius¬
que proportione: alterum, vt rei curantis, id est,
principalis agentis, ac transmutantis rationem
habeat. Artem enim oportet, agente fortissimo,
disponere materiam, quo virtutes naturales di¬
gestionis actiuae, praeualeant in passiua materia.
Videmus enim quandoque per agens insufficiens
omne digestum molinsin, id est, imperfectam di¬
gestionem pati, siue cruditatem, quae contingit
ob commixtionem crudę materiae indigestae, aut
propter debilitatem caloris digerentis & termi¬
nantis. Quapropter summè curandum est, vt na¬
tura principalis agentis tam fortis existat in sua
natura, & fortificata suo modo; vt proprio & na¬
turali officio sit potens ad digerendum, & con¬
uertendum materiam in aurum: & vt illa natura
sit ad eum disposita modum, per subtiliationem
& sublimationem, vt suis virtutibus acquisitis
per artem, approximet ad qualitates sui agentis,
& auri: vtque mediantibus his, agens principa¬
le citrinans acuitate sua possit eam conuertere in
lapidem Philosophorum, & aurum. Examinet er¬
go naturalis artifex ingenium suum, vt median¬
te conditione praefatae naturae, quam ignoraue¬
rit, ipsam inueniat. Quia non ipsi nobis & nostris
filiis: intelligentibus illam dispositionem, id est,
modum operandi certum & necessarium, tradi¬
mus, naturam fortificandi quoque, ac inuesti¬
gandi causas. Huius igitur operis artificium in¬
uentu fuerit impossibile, nisi priùs ingenium ar¬
tificis proprijs experientijs à natura realiter in¬
formetur. Per has vtique natura seipsam cogno¬
sci demonstrat, eiusque dispositionem, qua perfi¬
citur;