201
78
MONARCHIA.
uenit centro, tamquam Creatori, pes alter
circumferentiae, veluti creaturae. Cum igitur
angelus reprobatus, suum Creatorem in Vni¬
uersi productione conaretur imitari, proprium
sibi circinum fabrefecit in animo peruerso.
Super aliud centrum itaque fabricare coactus
est, quòd duo centra, non conueniant in vna
monarchia, neque duae circumferentiae. Hac
de causa Binarius meritò vocatus, quiam vni¬
tatem verique centrum, ad multitudinem re¬
ducere numeri conatus est, assumptoque cen¬
tro falsi, duxit circonferentiam ad medieta¬
te, quò cum peruenisset, circonferentiae pes,
in aliud iterum centrum mutatus, aliam prio¬
ri similem circonferentiam mediam nihil
concludentem, sed interruptam, falsi figuram
praeseferentem cum alia deliniauit: vnde be¬
stiae serpentisque duplicis effigies, cornua qua¬
tuor erigentis in coelum, & contra veri Mo¬
narchiam, erepsit. Perpetrato primo crimi¬
ne, radiceque malorum, & vitiorum omnium,
cecidit regnum hoc diuisum in seipsum, vnà
cum suo Principe Lucifero, suisque legioni¬
bus commilitonum. Non est ergo quòd mi¬
remur, si Deus in Creatione Mundi (vt in Ge¬
nesi habetur) die secundo non dixit, vt alijs
quinque diebus hoc verbum, scilicet, Vidit
quia bonum esset, ob numeri primordium,
vnde multitudo sumpsit orignem, confusio¬
nis, diuisionis & controuersiae, vt suprà au¬
ditum