201
MONARCHIA.
82
Inuidet Foelicitati miseria.
Imago Microcosmi, per Binarium seducti,
& in Monomachiam adducti, non citiùs de¬
finibilem, quàm Binarius ab vno indicatus
sit, cum sibi cohaerentibus.
Cvm igitur summus Creator Deus, vide¬
retquos crearat Angelos, ab vnitate de
fecisse, Bonitate suaque prouidentia, Ternarium,
& Microcosmum, vltimamque suam creaturam
condere statuit, in locumque substituere, deie¬
ctarum à coelo primarum creaturarum. Quod
percipiens miser ille Binarius, inuidia qua¬
dam innata, captiosisque rationibus, idque so¬
phisticis, pomum veritum, inobedientiae ra¬
dicem, in Monarchiam eiaculauit, quo qui¬
dem ab vna parte dumtaxat laceram, non
prorsum diuisam tamen, ad finem, & mor¬
tis latam viam adduxit, sub omega faciem: &
pomum, perditionisque panem, in duo
diuisum, distribuit, in foeminae maris¬
que seductionem, vt patet in se¬
quentibus.
DE