213
ANNOTATIONES.
169
genteam) rege, & fac ex more, vt solui possit: flues
autem per aureum, vel album litargyrium, vel in
Italico stimmi: expurga cum plumbo. Plumbum
non simpliciter intelligas, ne aberres, sed quod est
ex sciscili, & litargyrio nigro nostro, vel vt scis.
Natura enim natura gaudet.
Rege (inquam) donec fiat incombustibilis,
abiiciens nigredinem. Rege autem muria, vel vrina
incorrupta, vel aqua maris, vel oximellite, vt scis.
Mercurius autem actu quidem albus est, virtute
verò citrinus.
Frustrà laborant igitur, qui materias explorant,
& non naturas corporum magnesiae quaerunt.
Corpus verò magnesiae, substantiarum est mix¬
tio quatuor generum, vt antea dictum. Capiens
igitur mercurium, &c. Praepositus est mercurius,
ob ipsum enim extrahuntur. Adiicit etiam chry¬
socollam, quod est batrachium, inter lapides in¬
uenitur sulphur ignem non expertum, claudianum
masculinum, flauum arsenicum à cinabrio, andro¬
damas, cadmia sulphur incombustibile, &c. sum¬
mi corporis vel masculini nomina.
Tria sunt artis praecipua: Chrysolitus, mercu¬
rius, fauus flauus, vel fauus albus, &c. natura gau¬
dens. Corpus magnesiae ex quatuor composi¬
tum elementis corporalibus. Aqua diuina, natu¬
ra quae suam naturam gaudentem vincit & reti¬
net, vincitur & retinetur ab ea cum aliis. An non
vincitur natura crassioris & terrestris corporis, à
natura chrysoliti existente spirituali & aerea? An
non vincitur aquâ diuinâ astringente, vt iuncta
fol & luna, marti vel veneri, &c. retineant. Per se
verò iuncta his, vel aliis, non retinent: cùm tamen