201
TRIADIS.
85
insuperabilis Dei potestas, contra quam, nul¬
la resistentia, nulla reluctatio quicquam potest,
Architectum falsi machinatorem, & instru¬
menta sua, toties in foueam confusionis &
perditionis relegat in aeternum; quam sibi¬
met fodit, quoties artes suas & technas exer¬
cere nititur, contra monarchiam nostram
per imaginationem circinum suum nobis ob¬
trudens ac praefigurans. Nouit calumnia¬
tor, nobis ob lapsum in quem traxit nos, in¬
iunctam esse poenam laboris, atque vultus nostri
sudoris, ad acquirendum panem & necessaria
victui, tum vsui. Quapropter occasione sump¬
ta hinc, in artes suas nefarias inducere niti¬
tur, quibus ea comparemus, quae minimè sa¬
lutaria sunt. Verùm Deus nobis instrumen¬
ta proposuit, quibus vti nos vult, & quibus
artes nostras ad parandum panem confor¬
memus. Non indiguit Creator Deus in mun¬
di creatione vel rempore, vel instrumentis
quibus opificium suum in ordinem redige¬
ret. Siquidem, vt supra diximus, nutu solo,
ac momento; hunc ordinem omnem obserua¬
re potuit, quem videmus: Attamen, vt nos doce¬
ret omnia, cùm petere, tum quęrere quę neces¬
saria sunt, per sudorem & artes, vera nobis
proposuit instrumenta diuina, videlicet, nu¬
merum, mensuram, & pondera, iuxta quae,
singulas actiones; scientiarumque normas,
ordinaremus, & renunciaremus Binarij ca¬
F 3