201
TRIADIS
89
principium & finis. Etenim ipse principium
non habet, neque finem, ergo de nobis intelli¬
gere nos docet, in eo nostri nos initium & fi¬
nem agnoscere debere. Quamuis etiam ad
initium prioris status, monarchia creata, no¬
bis per Christum restitura sit, ne tamen, eius
tantique beneficij vnquam essemus immemo¬
res, pomi lacera circonferentia, monarchiam
hanc nostram adhuc intersecare percipitur,
monomachiamque suam exercere contra nos,
dum in caduco versabimur, nedum in animo
sed etiam in corpore. Ternarius igitur ani¬
mi, siue mentis, medicina est eius increata,
ex increato veri centro: corporis autem crea¬
ta medicina, ex vniuersi creato centro nata.
DE TERNARIO ME¬
DICINALI.
Simulacrum restituri Ternarii
medicinalis.
F 5
Image_6