147
PRIMA. 21
Anima ipsa commista cum dicto Argento uiuo, in Sacculo li¬
neo, per refricationem in Aqua calida, nigredinem omnem
& faetorem retinente in Catino ligneo seruetur: si quid for¬
te reliquum esset nigredinis adhuc & faetoris. Repetendo
hunc ordinem toties, quousque Anima haec pernitida pror¬
sus, per uices deueniat (interuentu Arg. uiui, calidaeque Aquae
iam dictae) ad maiorem serenitatem quam erat primo: & ad
Aquam albificantem ipsius domini Regis metallorum.
Notandum est autem, quod deficiente huiusmodi Animae pu¬
ra mundicia ab illa mistione aquae uiuae Fumi albi (quae
postmodum simul per triturationem cum proportione suae
Materiae primae artis componitur (ut infra) & commisce¬
tur post nigrificationem, dealbationem, citrinationem, &
rubificationem ipsius Animę, & Argenti uiui) ipsum rubicun¬
dissimum Stagnum non dequoquitur cum Sale elebro't
iam dicto in lapideo Aludel cum requisitis suis elementa¬
ribus naturis rubificatis, ad ultimam usque fixationem ipsase
(ut supra) naturarum elementorum rubificatorum: nec in pri¬
mam Materiam artis attrahitur illa naturalis essentia:
& substantia fixa intima Animae radicalis quaesita, ab ip¬
sa Forma dictorum elementorum commistorum: immo¬
ipsa penitus oneratur imperfectione. Nec alio quouis in
genio, uel arte fieri potest (quamquam aliter narrent Alchi'mi¬
stae) quam solo hoc artificio, aut Natura ipsa naturarum fie¬
ri queat in uisceribus terrae: nec mundari, aut teneri. Haec
E
Notandum.