821
DEDICATIO.
nione dum sacra ista eleusinia in¬
communicabilia aestimant, & vnus¬
quisque suum habet crocum, suam
hydram lernae, suum sanguinem dra¬
conis, suum quoque lutum & carbo¬
nes & vulcanum & omnia. Haec au¬
tem dum agunt, & magna cum re¬
ligione summaque sapientissimae sa¬
pientiae praesumtione apud alios prae¬
dicant, profitentur non vulgares ar¬
tes, mundo hactenus cognitas, quae
sunt ipsis [GR]σκύβαλα[/GR] proiecticia, & plus¬
quam Alexica fastidia, sed vt partui
respondeat matrix, artem essatam,
signatam, spagirian, anatomen ma¬
terialem, chiromantian mundi ma¬
gni, pyrotechnian, physiognomian,
micro et macrocosmicam in primis
illas magorum meretriculas de spiri¬
tuali informatione absque libris, quae
comprehenditur in libro Arbatel &
similibus. Atqui haec, inquiet aliquis
non sunt [GR]αὐτομάτων ιητρῶν[/GR], sed longa
disciplina, vsuque exercitatorum me¬
dicorum, non eius facilitatis leuita¬
tisque de qua praedictum est. Imo,
inquam
)( 5