201
TRIADIS.
109
omnia tingit. Terra simplex elementum, pu¬
rum, & primum, ab Vno procedens, non com¬
ponitur, nec mutatur, non patitur connexionem,
sed manet quod est incorruptibile, & in vno
consistit vnum, & non vnum, non est nume¬
rus & est numerus, non numeratur, & nume¬
ratur, inter ipsum & vnum non est numerus.
In Vnitate manet vnum, & per complexum
efficit Ternarium, quem octies complectens
mirabili natura, omnia reducit ad Vnum: vir¬
tus eius à nullo magistrorum explicari, per
omnia potest. Non est ipsum quod colimus
Deus, creatum est enim. Animi hominis est
imago, nec viua, nec mortua, per quam in om¬
ni scientia, mirabilis effectus fit. Amicè tibi
dico, summa cum veritate Dei. Quicumque
huius purae simplicitatis, noticia simplici
fuerit sublimatus, in omni scientia naturali
consumatus erit, ac perficiet opera miranda,
nec non stupendos inueniet effectus. Bonum
simplex, vnicum est, & per ipsum, non solùm
similia, sed etiam dissimilia multa fiunt. Ter¬
ra composita, elementum natura purum, sim¬
plex & vnicum, sed quia compositum, neces¬
sariò fit multiplex, varium & impurum, redu¬
cibile tamen, per ignem, in aquam, & ab ista,
in ignem, & ab hoc in vnum simplex: & est
numerus, & numeratur, & non est nu¬
merus, & non numeratur. Non numera¬
tur, quia natura simplex, & accidente com¬
positum.