821
DEDICATIO.
Itaque occasione dicti Hippocratici,
& facilitatis hodiernorum sophista¬
rum in discenda docendaque medi¬
cina, consulere volui iunioribus, &
si non persuadere, tamen sententi¬
am indicare meam, non male scri¬
ptum esse a diuino illo sene istum
aphorismum, vt vt impugnetur a
male feriatis mulomedicis. Nec ab¬
sterreri me passus sum autoritate
stipulantium illi stellioni. Notùm
omnibus est, qua facultate alienus
ab arte iudicet. Rectius informati,
qui non sunt ingenio distorto de¬
prauatoque, sententiam haud gra¬
uate mutant. Vobis autem viri am¬
plissimi, hoc quicquid est laboris
nuncupare volui; non vt defende¬
retis; non enim est aduersarius tan¬
ti vt contra ipsum auxiliatrices sint
conscribendae copiae; Sed vt ani¬
mum erga vos meum declararem.
Cum enim sub tutela vestra non
tantum in lucem venerim, & ciui¬
tate Salinarum Saxonicarum vtar pa¬
tria omnium dilectissima: Sed &
studio¬