201
TRIADIS.
115
rabiles effectus consecuti sunt: per ipsum, ad
simplex elementum, in ternario reductum,
subito fiunt curae infirmorum valde mira¬
culosae, & naturaliter, omnium aegritudi¬
num, opusque hoc, in Adepta philosophia
naturali, & supernaturali, operantis, con¬
sequitur effectum. Fugiunt hinc daemones,
iuxta dispositionem quaternarij: praedictio
futurorum, per ipsum verificatur: occulto¬
rumque insinuatio, non aliunde quàm per
ipsum, à natura percipitur. Hoc vnico
medico naturae secretum aperitur alchimi¬
stis, sine quo, nec intellectus artis acquiritur,
nec operationis effectus inuenitur. Errant
crede mihi, errant omnes, qui sine tribus his
principijs quicquam operari, in occultis na¬
turae scientijs, se posse confidunt. Maior au¬
tem causa sui erroris est, quòd sapientes
lim, secretis imbuti naturae, haec, vel penitus
subticuerunt, vel nimijs obscuritatibus inuol¬
uerunt, vt non nisi à sibi similibus intelligi
verè queant. Secreta est huius institutionis
philosophia, atque coelestis, in qua si quis in¬
telligere ac scire veri quid optat, hominis tu¬
multus fugiat, oportet. Mundum deserat, coe¬
lum non oculis tantùm, sed mente contem¬
pletur etiam. Spiritus Dei vbi vult spirat,
quem vult illuminat, quemque suo numine
obumbrarit, in omnem veritatis cognitionem
inducet. Qui acceperit, gratias agat Domino
H 2