337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 135.
lum autem innotuerit improbis stellioni¬
bus; insaniae proximum est. Quaecunque con¬
sensus artificum approbauit, id chymiae le¬
gem habet. Quod repudiauit, aut non homo¬
geneum agnouit, syncerumque & perpetuum,
id ne chymicum quidem censendum est. Pro¬
cedit autem chymia mote aliarum artium à
summo genere prer intermedia desinitque
in indiuiquis speciebus & exemplis. Finita
itaque praecepta habet. Sed horum tamen
potentia infinitis numero competit singu¬
laribus. Hic opera danda est, vt quoduis ad
suum reuocetur genus, quod cum aliquan¬
to sit peritioris iudicij, causa est cur tyro¬
nes haesitent, & interdum non tantum
confundant opera, sed & artem imperfe¬
ctionis accusent. Cęrussa certè Lazurium
factitium ex argento, & similia genera chy¬
mica non sunt, quae possint aequo cum
liis ordine poni. Appellantur tincturae,
aut magisteria, aut crocis accensentur, aut
calcibus. Itaque aut species penè vltimae
runt, aut exemplaria seu species indiuiduae.
Sandyx seu minium, quid aliud est quam
colore alterata calx quaedam metallica aut
mineralis? Scoriae non referuntur inter es¬
sentias, quanquam non sint planè inutiles. De
molybdena, lithargito, cinabari, hydrar¬
gyro sublimato & similibus quaestio diffici¬
lior est. Videntur enim haec ideo inter es¬
sentias aliquo genere summo numeranda,
quia
I 4