821
AMVVALDINA. 7
videatur esse. Priuata potius eum exercent
odia. Non credo eum quid grauius in Gale¬
num dicturum publicè fuisse, nisi obiter, ve
fieri solet in priuatis contentionibus, vt se
infestius opponeret suis, fuisset attractus.
Vtitur & modestia; nec planè ignobilis est
eius medicina. Insuper non tam in Galenica
dogmata, quae sunt artis ipsius perpetua
xiomata, inuehitur, quàm eos qui ab arte mi¬
neralia auxilia & chymian synceram exulare
iubent. Hos neque te probare cognitum
habeo; neque qui aduersatur ineptae horum
censurae, artem ipsam infestat, sed potius au¬
ctam ornatamque, quantum in se est, cupit.
Veruntamen, vt tuo inseruirem amori, &
tot iuuenum inexplebili ad cognoscendum
cupiditati offam obiicerem; quid ego sen¬
tiam de illa panacea, formâ styloque episto¬
lij, citra acerbitatem, aperire conatus sum.
Inuenies hîc non tantùm prodigiosè ampli¬
ficata illi tributa esse encomia; sed & quid¬
nam sit, ex quibus componatur, & quomo¬
do; quae vires eius assequantur, in quibus
valeat, & omnino quid hactenus studiosè
inquirendo experiendoque potui obserua¬
re. Vnde facilimè si quid in Galeni artem di¬
ctum est acerbius, & in alios hostilius, quanti
sit, aestimare quiuis poterit. Loquar primum
de titulo operis sicut anno 1592 denuo pro¬
diit. Deinde de opere ipso, in quo primo
loco
A 4
Summa li¬
bri.