821
Contradi¬
ctoria.
10 DE PANACEA
de totis generibus pronunciarunt ideo,
quia in raris exemplis comperta est cura,
in pluribus temere instituta. Et quaedam
simpliciter sunt immedicabilia, vt gangrae¬
na diuisum a corpore membrum restitui
per artem nequit. At ille sine determina¬
tione proclamans, non potest vane dicti cri¬
men euitare.
Addit, curam fieri ad purificationem, re¬
staurationem, renouationem totius corpo¬
ris, sine laesione aut consumtione radicalis
humoris, dolore, purgatione per aluum, vo¬
mitu, sudore. Haec se euertunt mutuo. Pu¬
rificatio enim corporis quomodo fieri po¬
test sine sudore, excretione, vomitu? An
mnia aut occulta transpiratione, aut per ve¬
sicam excernuntur? Si illa; quomodo non
quod bonum est simul cum malo dissipabitur?
Ad vesicam vero quomodo peruenient
mnia ventriculi intestinorumque pergamen¬
ta? per tussim, screatum sputumque aut na¬
res haud puto eum purgare animum indu¬
xisse, idque absurdum foret. Forte per hae¬
morrhagiam ea corpore exiget? Sed & si al¬
uo immota, nec turbato ventriculo, nec dia¬
phoresi facta iuuat, quomodo omni oppo¬
ni morbo poterit? An non multi ex obstru¬
ctione intestinorum prodeunt? An non
multi iis modis necessario sunt depellendi?
Sed in titulo ita forte loqui conueniebat no¬
bilitati