337
140 EPIST. CHYMICARVM
magistrorum est explorata, & incerta artis
certitudo inuestigata. Quid ipse sperem,
aut obtineam pauper? sed ne puto quidem
per sumptus profusos posse ad artis fasti¬
gium perueniri. Satis sunt sumptus pauci
cum ingenio, diligentia & circumspectio¬
ne, otioque & animo tollerantissimo coniun¬
cti. At & horum curta mihi suppellex est.
Cogor vulpinam induere. Simulo aliquam
artis peritiam, & eruditorum assector fami¬
lias. Apud hos dum balbutio & haesitan¬
te lingua ad disserendum de chymicis eos
prouoco, paulatim inuolo in artis pene¬
tralia, donec tandem admissus igniculum
illum coelestem velut Prometheus alter
deportem. Cognoui ex illorum sermoni¬
bus, eum qui laborare ad praecepta artifi¬
cum chymicorum velit, non oportere pe¬
cunias pluere, & immensam vasorum pre¬
ciosorum & plaerunque inutilium conge¬
rere farraginem, & in diem operari; sed na¬
turam intueri, huiusque opera contemplan¬
tem de arte aestimare. Vix enim ars est, quae
tam imitatur naturam quàm chymia. [GR]φυσις
ἀργὶ τῆς γυμείας ἐί[/GR]. Naturae postea conside¬
ratio perpetuitate exemplorum & multo
studio solertiaque est confirmanda. Vbi hîc
profectum est, doctrinae, non ciniflonum
vulgarium, & impostorię plebeiorum char¬
tae, sed artificum sapientum, de quibus con¬
stat, quod laudabiliter in ea scientia sint ver¬
sati,