821
AMVVALDINA. 23
licet interdum & de simplici stella accipia¬
tur. Adiunguntur autem infusione seu ma¬
ceratione, quam aliqui etiam mirabiliter
(vtpote cum in coelo putredinem locent)
vocant putrefactionem; fiuntque astra per ex¬
tractionem. Credunt enim ipsam essentiam
quintam a coelo extractam esse relictis elemen¬
tis. Simile enim gaudet simili; dissimile re¬
pudiat. Sed illi chymici referunt elementa¬
ria haec ad analogian coelestium corporum.
Itaque non abiicienda est eorum doctrina.
Panacea illo modo concinnata non est. Inue¬
niendum ergo coelum aliud. Solent eo nomi¬
ne etiam Athannoris summam partem vo¬
care, & in vasis sublimatoriis concamera¬
tam in sublimi rotunditatem. Astralis ergo
esto panacea, quia ex imo vbi terra est, &
caput mortuum, exaltata est ad summum.
Attamen non tota, non enim mera est es¬
sentia. Sed si ita sit, non continuo perfecta
est, cum istam dignitatem non largiatur vna
sublimatio. Poterat & astralis dici ex simi¬
litudine, per spiritum vini extractarum es¬
sentiarum. Paracelsico quoque more quasi
planetaria. Ille enim fingit quamque par¬
tem corporis in microcosmo repraesentare ali¬
quam stellam; & planetis assignat nobilia
membra seu viscera. Quod cordi congruit,
id solare est; quod cerebro, id lunare. Et quia
haec astra sunt; & illa. Vulgari sensu para¬
celfi¬
B 4
Essentiae ex¬
tracta.
Aliud coe¬
lum.
Paracelsicae
astra.