201
227
TRIADIS.
nuas minores emittas. Vnus esto tecum, & ca¬
ue ne solus, Omnem fugito multitudinem, quia
vnum est omnia, & sine vno est nihil. Manu
caecum ne ducas sed baculo tantùm. Aquam
vino non misceas, nec sit in mensa tua panis
duplex. Aues in sole non nutrias, sed in vm¬
bra. & canibus non ostendas vitrum, aut spe¬
culum, quia periculosum est. Vmbram ne ver¬
beres, quoniam ad iniuriam fit solis. Formi¬
cis vtere, si auium captu forsitan delectaris.
Lucem in aqua diuide, ne congelata stride¬
scat. Cui discipulus respondit, Bobus & capris
foenum substraxisse, magnumque sibi cum si¬
mijs bellum esse, verum victorem se tandem
euasisse. Tantoque liberiorem viuere, quan¬
rebus mundi pauperior. Haec sunt moni¬
ta placitaque filiorum Adeptae philosophiae,
quibus inhibent, ne margaritae seminentur
ante porcos. Interim si quid abditorum arca¬
norum habent, soli Deo, quicquid sit, hoc om¬
ne ferunt acceptum, dignisque filijs communicant,
quos hortantur amicè, vt memores sint non
sibi, sed Deo, Deique filijs viuere, ac eidem gra¬
tias immortales agere, Patri, Filio, & Spiritui
Sancto, vni Deo, cui sit laùs, honor,
& gloria perennis.
Finis.