867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 411
OBSERVATIO.
Biliosis omnibus febribus, & aestuantibus sapore gratissi¬
mus, sitim egregiè sedat. Parisiis à Rege Galliae Francisco eius no¬
minis primo, qui eo vtebatur, regius appellatus est.
ALIVD EX AQVIS MVLTIS
ad sistendum sanguinem.
Aquarum apij, poligonij, roiarum, bursae pastoris singula¬
rum quadrans, zaccari modicum.
ALIVO AD PECTVS.
Aquae violarum, adianti, buglossi, singulorum vnciae duae
cum zaccaro coquantur.
OBSERVATIO.
Aquae destillatitiae decoctis, & syrupis ipsis multò sunt sua¬
uiores gustu, & gratiores aspectu: vnde etiam aegros multò plus¬
quàm illa recreare solent, si commodis in vasis destillarint: dein¬
de aliquid zaccari, & odoramenti recipiant. Haec autem aquis ad¬
duntur, quòd plaerunque fumidum aliquid resipiant, & si mixtae
alijs similibus seruentur, corrumpi soleant. Zaccarum enim len¬
tore suo illas conseruat, & odoramentum vires stomachi corro¬
borat. Caeterùm zulapia ex aquis, & zacearo confecta idem effi¬
ciunt, quod superiora ex syrupis, aut succis, aut dilutis, aut etiam
decoctionibus parata. MATHETES, Quánam ratione aquę destil¬
latitiae rectè fiunt?
AQUAE DESTILLATITIAE.
GERON, Si herbae, & flores in vitreis vasis balneo impositis
destillentur, proprios tum sapores, tum odores referant. Quae ve¬
in aureis, argenteis, aereis, terreis, stanneis, plumbeis, aut alijs
metallicis destillantur, non proprias plantarum ac florum quali¬
tates, sed fumidas, virosas, nidorasque, praesertim si vasa aerea, fer¬
reáque sint, resipiunt: interdum etiam dulcedinem quandam asci¬
titiam prae se ferunt, vbi vasa quidem fuerint plumbea, herbae au¬
tem calidae, & acres, veluti absinthium, & abrotanum. MATHE¬
TES, Ob quid amara haec qualitas vertitur in dulcedinem? GE¬
RON, Quia plumbum ab eiusmodi herbarum vaporibus, terrena
quadam essentia, in summa inficitur: quae statim in dulcissimam,
veluti cerusam conuertitur: amaror autem extimis partibus insi¬
tus, ignis potentia facilè resoluitur. Quare ne venenum pro auxilio
& remedio exhibeas, diligenter obserues, neque aquas herbarum in¬
Zulapium ad si¬
stendum sangui¬
nem.
Zulapiui ad pe¬
ctus.
Amarae herbae
cur in destillatio¬
ne dulcescant.