201
VIVORVM. 133
quadraginta quatuor. Notandum interea cu¬
riosis, quemlibet pollicem in minutias sub¬
diuidi posse.
De bilance.
BRachia lancis fabrefieri debent, ex cu¬
pro vel argento, non ex ferro, propter
aeruginem, quam istud ex vrinae corrosiua
qualitate, facilius concipere posset, eaque
ratione diminutis brachijs eiusmodi, bilanx
in aequalis redderetur: vasa vtrinque appen¬
sa, vitrea sint, eo respectu, quem allegauimus.
Suspendantur funiculis pilo contextis, vt
minùs, cùm humorem imbibant, tum etiam,
non aequè cito putrescant.
De ponderibus.
Pondera sint cuprea, in formam eorum,
quibus aurum & argentum lancibus
committuntur. Triplicia sint, vtpote maxi¬
ma, media, & minora. Pondera maxima con¬
ueniunt vrinae Mercuriali ponderandae: mi¬
nima Salinae: media vero Sulphureae. Me¬
dium hoc pondus, aequale sit illi, quod ad au¬
rum venit in vsum: erenim homo comparan¬
dus auro, per sympathiam quandam, quam habet
cum eo: quęquidem similitudo ex philosophia
naturali debet intelligi. Drachma ponderis,
ad sulphur nostrum physicum, 60. grana pon¬
deris aurei, pendere debet. Drachma physici
Mercurij nostri, 62. grana similia. Drachma
I 3