201
158
ANATOMIA
bus, vt corporis eius altitudo sit pollicum vi-
ginti quatuor intrinsecus. Partienda venit
in tres concamerationes, quarùm quaelibet
alta sit pollicibus octo, lataque viginti qua¬
tuor, & fundum triplicem habeat, diuersimo¬
de quemlibet perforatum. Infimus forami¬
ne dehiscat, pro semidiametro, vt quartam
areae sui fundi partem occuper. Medius per¬
foretur sex oribus aequaliter distantibus, vt
inter vnum & alterum, interuallum sit patu¬
lis foraminibus aequale, quorum diameter,
quartam diametri, magni foraminis infimi
fundi habebit. Ratione hac geometrica com¬
perietur, sex foramina superiora, proportio¬
nem ad infimum habere super sesquialteram.
Vnde colligitur, ignem primi gradus, fore
trium octauarum linearis mensurae, corre¬
spondentium nouem pollicibus eiusdem:
secundi gradus ignem futurum, quartarum
trium, ac pollicum octodecim: tertij gradus
ignis, erit viginti septem pollicum: & quar¬
ti, sex & tringinta, quae similiter proportio¬
nem habent ad duodecim pollices infimi
diametri, supertriplam, & ad linearem men¬
suram, super sesquialteram, non aliter quàm
superiora foramina sunt ad infimum propa¬
tula. Aliam proportionem quaere, quam vo¬
les vt aequatam superiorum quatuor fora
minum, ad inferius, cuius semidiameter, in¬
tegrum diametrum vniuscuiusque superiorum
effi¬