821
Correctio.
Mistura.
38 DE PANACEA
siccum. Et attende num his principiis
liqua insit impuritas. Si enim est; tol¬
lenda est elutione aquae salsae, seu aceti
salsi, & sublimatione. Compone postea &
fac [GR]μάλαγμα[/GR] ad similitudinem auri fabro¬
rum. Quantitatis proportio esto sub du¬
pla vel potius sub tripla. Impone haec in
sublimatorium seu terreum, seu vitreum
luto tamen foris probe munitum. Praesto
sit & operculum quod alembicum caecum
vocant, cum paruo foramine, vt explores
humiditatis peregrinae absumtionem. Haec
vbi euanuit; subiecti parui ignis calore fo
ramine clauso produc ignem paulatim au¬
gendo vsque dum videris in alto existere,
quòd prius erat in fundo. Exime subli¬
matum; feces seu caput mortuum abiice.
Haec est illa compositio, & diuisio Amvval¬
di. Quod exemisti, in tenuissimum com¬
minue puluerem; & affusa quinta vini es¬
sentia corrige. Inde addes quaedam occul¬
tandi gratia; quaedam tingendi, quaedam
adiuuandi operationis celeritatem. Mihi
placeret adiicere cornu ceruinum debito
modo praeparatum, aut sigillum Lemnium
aut similia, pauca tamen quantitate, ne balis
virtus exolescat. Poteris vini essentiam cum
croco aliaue re cordis confortatrice destil¬
lare, & adhibere. Verus chymicus ad ma¬
iorem subtilitatem adduceret, adderetque
essen¬