147
PRIMA. 32
Flos Aeris.
Corporentur in lib. 6.40. Terrae uiridis solutae in lib. 240.
Aceri acerrimi: cum lib. 26. unciisque. 8. Armoniaci: lib.
160. AEeris soluti in lib. 320. Aquae diuisionis.
Omnia autem probé mista, positaque in Ollis grossis spar¬
sis non uitreatis superaddendo stringantur. Deinde in sac¬
culis de corio optime densis seruentur.
Metallina.
De infrascriptorum simplicium pulueribus: uidelicet Re¬
algalli: uel Auripigmenti: siue Arsenici: Calcis albae uiuae
recentis: Tartari albi ana ad pondus sumatur. Albumi¬
nis autem oui gallinae pars media plus: cum quo pulueres
ipsi per setatium optime coopertum prius simul commi¬
sti incorporentur. Bitumen autem huiusmodi deinde ido¬
nea in Botia detecta impositum per horas. 12. igne ascen¬
sorio sublimetur. Vasis tamen fundum ad mediium usque
luto ex lana, seu tomento, & argilla partibus duabus scilicet
argillae, & una tomenti confecto sit oblinitum: & os pa¬
riter bombice, uel stupa obturatum, Metallinam tandem
reperies collo Vasis argenteo colore adhaerentem.
Lutum to¬
menti.