821
62 DE PANACEA
strie accommodando, facile possunt apta
reddi, de quibus infra copiosius. Sunt &
multa quae per se certo quodam modo
perantur, certosque effectus habent; at ex ac¬
cidente etiam contraria possunt. Panacea
per se applicatur omni morbo & sympto¬
mati vt sola curet & sanitatem reparet. Diffi¬
cilimum hoc persuasu est; & infra recur¬
ret. Hoc saltem hîc dico, quod neutrum
rationi sit consentaneum. Nam curatio
perficitur Diaeta; pharmacia, chirurgia;
omnium vim quomodo habebit panacea?
An & luxata potest reponere sola? Deinde
morbi sunt in intemperie, organis & vni¬
tate. Mirabilis vis inest, si per se curat ca¬
lida & frigida, si per se dyscrasian omnem
cum materia depellit. Si per se obliqua
corrigit; deficientia resarcit. Angusta dila¬
tat, dilatata contrahit; Diuisa vnit, vnita di¬
uidit. Aduersus aperte mentientem nil di¬
cendum tudicarem, nisi Apollo panacea¬
rius aurem vellicasset, admonuissetque, me
nondum scire quinam dicantur Amvval¬
do morbi & symptomata. Illum tamen
pollinem statim redargui confessione Am¬
vvaldi & speciali enumeratione in qua
sunt calores siccitates, humiditates frigo¬
ra, cum & sine materia. Ita est & de organi¬
cis, & communibus, & symptomatis quo¬
rumuis; de quibus infra. Praeterea non tam
eluden¬