147
PRIMA. 34
Vase plusque lib. 87. Insuper Aquae ultimo stillatae ualen¬
ad alias quoque mortificationes: ideo seruentur.
Terra ad deargentandum metallum, & inaurandum.
Solutum igne Argentum de cupella. quod. 1. in unciam unam
Aquae diuisionis, iungatur cum puluere Salis, & Tartari
albi ana unciarum sex.
Sicque in Vase uitreato cum Spatula lignea (non autem
metallica) mista seruetur Terra calore densata.
Notandum est etiam talem ordinem penitus seruandum
esse in conficienda Terra pro inaurando: quae ab Aqua di¬
uisionis, & Argento seclusa madefiat Oleo auri. quo. 1. (Au¬
ri scilicet soluti) pro qualibet libra praedictorum puluerum.
Tuciae constructio.
Sumantur de Antimonio lib. 96.
De Calce silicis lib. 48. De Alumine catino lib. 24. De
Aere arso lib. I. cum unciis quatuor. De Plumbo: & Stan¬
no simul calcinatis lib. 8. uidelicet pro una qualibet par¬
te Plumbi, duae partes Stanni.
Haec omnia simul corporentur cum aqua: triturenturque
in Pila figuli. Mistura deinde hinc exempta, & in plano¬
furfuribus strato adinstar placentae desiccata in igne car¬
H ii
Notandum
Notandum
K.