821
AMVVALDINA. 75
fragilis tamen, considunt. In vitrum abit vel
prima statim fusione, si rectè agas sed istud
eutiquam purgat. Hanc enim vim acquirit
cum decies duodeciesve euaporauit. Sed
& fumi albi collecti (vocant albos flores)
furiose admodum commouent ventriculum.
Terra cinerea quae restat post flauitiei seu
croci extractionem, modice id operatur, &
interdum sine motu est. Calx alba diaphore¬
tica est, sicut & vitrum quod quinta liquatione
seu media conflatum est. Aiunt & crocum di¬
midio grano datum esse efficax remedium.
Ego non feci periculum. Vitri tralucidi natu¬
ram non ignoras. Potest ita comparari vt sal¬
tem sudando vacuet, si vera scribunt chymi¬
ci, id quod credo fieri vel additamentis, vel vl¬
tima pene ignis virtute, qua ita excoquitur
vt etiam purgans vis exolescat. In saeuiente ve¬
ro illo etiam aliquid miraculi inest. Nam co¬
ctione & maceratione deponit quidem pur¬
ganten vim in liquorem; sed ipsum nihil per¬
dit. Efficacia alteratiua id fieri iudicandum
est, quanquam aliqui etiam spirituum quid com¬
municari existiment. Si misceas cum sale am¬
moniaco, & igni forti conclusum vndique
ne expiret, imponas; in sublime eleuantur
slores rubicundissimi cum albis. Sed tamen
vas optime munitum oportet esse. Nam
penetrantis naturae & rumpentis est. Vbi li¬
quatum feruet, si non potest ebullire sursum,
deor¬
Vitrum.
Albi flores.
Terra cine¬
rea.
Calx.
Vitrum pel¬
lucidum non
purgans.
Vitrum pur¬
gans.
Flores rubi¬
cundi.