201
VIVORVM.
181
toritates, ex libello hoc addere minimè pi¬
gebit, vt videatur ex qua pharetra, processit
ista sagitta.
ANATOMIA THEOPHRA¬
STI PARACELSI.
Vera sua origine Anatomia relega¬
ra est, vt existimatum sit hactenus, abun¬
dè, quae ad hanc spectant, ex homine mortuo,
seu cadauere potius percipi posse: id quod
ego planè pro minimo, ac nihili aestimo: ta¬
metsi non desint, qui hoc ipsum adhuc ma¬
gis ducant, nec pauca inde colligere conen¬
tur. Qua quidem ex re Medicina in Theori¬
cam deducta, neque sine magnis huc vsque
erroribus suffulta est. Quaedam enim ratio¬
nes idipsum agnoscunt, nempe multò alia
quàm corpus mortuum esse anatomizanda:
Nam hoc pacto, cum Anatomia instructum
debeat efficere quemlibet Medicum, dupli¬
cem eam esse necessarium est, Localem alte¬
ram, alteram Essentialem. Cum itaque Lo¬
calis vna esse debeat, qua ratione in cadaue¬
re deprehendi possit non video, nisi praecen¬
te Anatomiae exterrioris cognitione, quam
demum extincti corporis Anatomia sequi
debet. Quod si quantulacunque saltem in
vobis esset verae artis Medicę ratio, ipsi pro¬
fecto fateremini, nullam in eo neque natu¬
M 3