201
VIVORVM.
183
quidem aduersum eos est, qui huic tantùm
student, & abundè sufficere arbitrantur, scire
quomodo pulmo aut epar pendeant, aut qua
ratione etiam teliqua sita sint. Nam si in eius
cemodi rebus Medica tatio versaretur, fieri
non posset, quin aliquid vobis hinc emolu¬
menti contingeret. Atqui eum corpus quidem
viuum, viuam quoque è regione obseruari
Anatomiam desiderat, viua certè corpora ar¬
que huic quidem aequilibrio conuenientia,
accipienda declarat. Quod si Anatomiam
hinc inde probe contemplemini, locum
mihi detis necesse est, quo par pari compa¬
rem, habitus enim ac cuiusque membri sub¬
stantia, ei tantùm signo conuenit, in quo mi¬
nimum delitescit. Quocirca Anatomiam vos
quęrere decet vltra eam quam cadauer prae¬
scribit. Neque hoc mihi vitio vertatur, quasi
vero Diaphragma nesciam, aut vestris adsti¬
pulari nugis cogar. Nam euidens est ratio
quòd multo plura ostendit vitae Anatomia
ad aliam vitam, quam si in defuncto inquire¬
re velim id quod ad vitam attineat. Quaprop¬
ter in hoc potiùs Anatomia obsernanda est,
quo pacto morbi in hac se spargant, quiue lo¬
ci aut regiones suis peculiarib. morbis con¬
ueniant aut non. cuius quidem Anatomiae
rationem si habueritis, gloriari haud imme¬
rito potestis, aliquo modo vos philosophiae
dedisse nomina, probè nimirum & exacte,
M 4