147
Moderatio
Synonyma
Clauis prima.
Mundatio.
38 PORTIO
tas: ut in terra. Omnes autem istae complexiones inaequa¬
les sunt: nec est ulla istarum quam quaerimus. Nam nos
quaerimus aequale, de quo dicit loannicius: quod aequalis mi¬
stio est una: quando cum moderatione, Incolume datur corpus.
Notabis ergo: quod dicit cum Moderatione scilicet praedictarum
naturarum, seu qualitatum: uidelicet caliditatis: humidi¬
tatis: frigiditatis: & siccitatis. Nam quando aliqua ista¬
rum naturaqum aliam non excedit: tunc dicitur corpus tem¬
peratum & aequale: quia tatum est de una quantum de alia se¬
cundum debitam proportionem qualitatum ad esse me¬
talli requisitarum.
Item notabis: quod Incolume dicitur sanum: remotum: cal¬
cinatum: separatum: purificatum: dispositum: siccum:
uel mundum ab omni causa corruptionis. Et (secundum
Geberum) Stannum est Plumbum album purissimum:
& est in eo aequalitas fixionis, uel spissitudinis duorum com¬
ponentium Arg. uiui scilicet & Sulfuris (metallici) non autem
aequalitas: quantum in mistione (id est, quantitate) Arg. ui¬
ui. Item Hermes inquit: Fili: sapientum metalla sunt sex¬
(non enim Arg. uiuum est metallum: sed Materia (ut infra:
Notabis Embryon: L. & caetera) metallorum) quorum:
primus est Sol eorum optimus rex & caput: quod nec ter¬
ra corrumpit: nec res comburens comburit: nec aqua (co¬
lorificans: uiridis: aut diuidens) mortificat, uel deuorat:
eo quod substantia eius est terminata, & Natura directa in
caliditate