337
Veterum
principia.
188 EPIST. CHYMICARVM
tiuam Mercurius obtinet. Nam sulphur &
sal adiuuantia perhibentur, vnde fiat vt of¬
ficio peracto tanquam recrementa segre¬
gentur, quanquam non tota. Haec & similia,
Georgi, nosti prolixè disputari & cum ma¬
gno supercilio à chymicis vulgaribus pro¬
poni. Sed non carent ambiguitate, nec sine
iudicio certo determinatoque possunt com¬
probari. Paracelsus veteribus tribuit quod
tantum sulphur & mercurium agnouerint;
omiserint autem tertium principium quod
in aqua iacet. Galem innuit qui prodit ex
decocta aqua, quique ex combustis percola¬
tione aquę & tabe terrearum partium à flam¬
mis victarum fixarumque elicitur.) Sed ve¬
teres de metallicis disseruerunt & ad agens
patiensque respexerunt potius quam ad ma¬
teriae heterogenian. Agens & pater metal¬
lorum sulphur nominatur. Eius determina¬
tùm patiens est hydrargyros. Vtraque verò
non sunt planè simplicia, sed mista. Itaque
nec principia sunt primum; sed certi gene¬
ris, nempe metallorum. Nec opus est sale
ad constitutionem substantialem. Elicitur
quidem sal ex rebus. Sed hoc argumento
non magis principium vniuersale est, quam
aliud quiduis. Si illa forent rerum initia, quae
artificiosis operibus ex mistis euocantur;
potiores sibi vendicaret caput mortuum &
halitus vaporesque. Nam haec duo potius
sunt vltima. Vapor cum coagulat, aqua fit.
Hali¬