201
VIVORVM.
185
vos & illi sic professionem conspurcastis me¬
dicam, vt tantùm non in vniuersum extincta
sit, tametsi nihil vobis restat ampliùs quàm
vt de Ferrariensium columnarum structura,
deque Perusinis tantisper histrionibus glo¬
riemini. Quocirca non tam Medicina, quàm
nefandus quidam fucus ac impostura haec
est meritò nuncupanda.
Summum enim ac praecipiuum hoc esse
in Medico duco, vt confluentiam Anatomiae
probè intelligat, quo pacto loca & morbi
inter se conueniant, quia id citra exterio
rem anatomiam fieri debeat, verum potiùs
vt per eandem in confluentiam deducatur,
cuius quidem rationem ac intellectum vbi
habueritis, haud difficulter in vestram sen¬
tentiam me commouebitis. Nam vt videtis
quod quatuor sunt essentiae, quae vnicuique
semini suum dant profectum, sic eaedem ipsę
vniuersam Anatomiam conflent necesse est.
Id qua ratione fiat consultamini quęso. Porro
tametsi possit fortè Anatomiae diuisio con¬
tingere, vt altera in Chirurgiam legetur, altera
in ipsa permaneat Physica, rem tamen ipsam
non vsqueadeo ad vnguem ea diuisio attin¬
gere videtur. Anatomiae siquidem Geome¬
tria intellectum alia ratione prębet. Sed &
Iliadi habitus idipsum aperit, praesertim cum
vnum corpus existat.
Quid enim ex omnibus, quę ad medicum
M 5