821
AMVVALDINA. 97
daemonifugam. Fortassis cynoglossum fuit,
aut morsus Diaboli. Olaeuos nos qui igno¬
ramus diabolum cum magia sua fugari posse
herbis, & sale consecrato, & cereis. Si
Amvvaldi panacea potest incantamenta
tollere, cur non abigeret earum causam?
Sed magna infamia nostram artem liberat.
Nam cognitum est sortes magicas non sem¬
per ne a magis quidem tolli posse aut si re¬
cantentur, impingi tamen in aliud debere.
Etenim omnino sine noxa non infligun¬
tur; Si Amvvaldus sortes tollit; aut Deus
erit, aut diuinam virtutem habebit; aut ma¬
gus existit, aut cum magis habebit com¬
mercium, & vno sanato alterum interimet.
Sed inquiet, isti tollendi modi non in pa¬
nacea astruuntur; sed hi, qui fiunt, vitio
dependente a naturali aliqua causa, quo
pacto Lullius docebat Diabolum posse
exigi, & noster Rulandus cum DEO speci¬
men edidit. At inquam primum magnam
quaestionem esse, fuerit ne is morbus ex in¬
cantamentis contractus. Nimis enim hoc
plebeium est, quemuis etiam morbum ad
magas & Diabolicas sortes referre, sicut
hac ipsa septimana duo me compellarunt
eo nomine rustici. Deinde si panacea eo
modo sanat, credendum & nostris est, qui
dicunt philtra, & eiusmodi carminibus vel
sortibus inflicta mala aufferri posse terra
sancta
G
Ars Galeni
dum incan¬
tamenta
tollere ne¬
quit, lau¬
datur, non
vitupera¬
tur.
Diabolus
exigitur me¬
dicina.