337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 191
in illis nullum principium sit solum, & ta¬
men arte sint extractae. Non mera principia
fieri à chymicis dices, sed & alias essentias,
quarum quaeuis possit illi principio assi¬
gnari, cuius naturam habeat ampliorem
praestantioremque. Argutum responsum.
Sed spiritus quonam pertinent? Alij olea
eos nominant, alij aquas. Nec sunt sine sale.
An non refert quanam quiduis sit facie vul¬
tuque externo, modo aestimetur ex natu¬
rae proprientate? Itaque sal erit etiam mu¬
ria & aqua regia: Mercurius acetum &
turbith minerae: sulphur tum cinabaris,
tùm oleum. At in mercurio erat balsamus.
Hic autem oleosa est natura. Non itaque
quoduis pingue erit sulphureum. Vellem
mihi hunc scrupulum tollerent Paracelsitae,
quorum ista sunt commenta. Nam ex prin¬
cipiorum inuentione & explicatione illis ni¬
hil debetur praeter corruptelas & inanes
nugas. Est & aliud quod scire velim. Cùm
nim omnis virtus rei in illis tribus recum¬
bat, an non fas sit vt quaternario numero
mnis substantia chymica comprehenda¬
tur, sitque omnis vel mercurius, vel sal,
vel sulphur, vel essentia integra. Si affirma¬
re velis, non absurdum statueris, modo cer¬
tum esset trium principiorum fundamen¬
tum. Vereor enim ne aër & halitus & capita
mortua sibi quoque aliquid vendicent. Aliâs
chymici cum elementa educunt non tam
consi¬