337
198 EPIST. CHYMICARVM
rum consensum dissensumque. Non au¬
tem vsurpat chymicus tantum elementa
artis legibus adaptata; sed & externa. In
aëre frigido humido soluit calces salesque;
in terra putrefacit; aqua eluit, soluit, mun¬
dat, praesertim pluuiâ vbi synceritas requi¬
ritur exacta. Temperat eorundem interuen¬
tu etiam ignes, vnde cineres, arena, bal¬
neum & caetera. Igni gaudet maximè. Hic
praestantissimorum operum minister est,
vt quanquam Orimasda sit olim victus ab
hydropico aduersario, nihilominus sacer
maneat spagyro & suo modo venerabi¬
lis. Eius decreta & leges, vnde nata est py¬
ronomia, non facilè percensueris. Vna in¬
star omnium est, vt nempe vtaris pro reis
natura & operis fine ingeniosè; quod ni¬
sit, cum intendi possit vis eius & remit¬
ti, ab vtroque extremo & ignominia & da¬
mnum est praesto. Vnde pistores, coqui,
metallurgi & reliqua vulcani factio sunt ar¬
tifices nisi ab ignis industria? Non vnius est
modi ignis chymicus. Est ignis coelestis, isque
potissimum occultus, nec nisi effectu suae
naturae consentaneo deprehendendus: est
elementaris: alius [GR]ἐν δυνάμι[/GR]; alius [GR]ἐνεργείᾳ[/GR].
Flammeus prunarum aliorumque ignitorum,
& qui feruor accensusque halitus in cremiis
est, oculis etiam patet. Sed & calor quiuis ap¬
pellatur ignis. Philosophicum ignem vocant
qui è lege sapientis operationis cuique patien¬
ti est