821
116 DE PANACEA
facere pingues; & ex pinguibus vicissim
hecticos; nec opus est noua arte. Sed hic
me carpet; Nam non vult ex pinguibus
marasmodaeos fieri; sed naturali habi¬
tu praeditos. Sed id non intellexeram in
aliis contrariis. Nam vterum implere po¬
test, & impletum deplere excussa mola &
secundinis (puto & infante, vt ita saltem
grauidis sit inutilis futura panacea, si om¬
nibus aliis vtilis. Et cur non exigeret vi¬
uos insantes, si exigit mortuos secundum
promissa classis 85? Si etiam partum pro¬
mouet, cur non faciat abortum? Id autem
policetur classis 86.) Non autem implere
totum, ad dimidium vero saltem deplere;
Ita nec in aliis. Quid si verò alicui grandis
illa moles esset natiua? Num etiam naturam
destruit panacea? Nostri homines eius¬
modi aqualiculis subducerent pascua, &
sine panacea tam strigosos facerent, quan
sunt post longam saeuamque hyemem lupi
aut cerui. Quod si omnino macri reden¬
di sunt luxuriante pabulo subtracto, vel
virtute naturali labefactata; vel absumto
per exercitia aut alia colliquantia, plure
quam restauratur; omnino infantis fiet
panacea.
Vulnera dicitur sanare; si etiam facit,
mirabilis est. Debet autem hoc posse, si
est medicina vniuersalis.
De
Panaecea
dicitur ex¬
turbare foe¬
tus mortuos
& molas:
ergo & con¬
ceptus.
Panacea [sic] na¬
turae iterum
aduersa.
Vulnera.