337
ANDREAE LIBAVII LIB I. 209
cratem habent, si haec est rectè perforata;
operi conducit. Foramina grandiora, aut
angustiora impedimento sunt [GR]ευτυγίᾳ[/GR]. Cer¬
nimus hoc in naturae item conatu. Ego pro¬
fecto, cur non perueniat illa ad vltimum
metallorum vbique, plurimum deberi er¬
gasterio puto, & natiuae fornaci, quorum
vitium calorem & vim agentem deprauat,
nec materiae prodest, cuius motum interci¬
pit, spiritusque foecundos citius elabi sinit,
quàm optimum formarint. Qui plumbum
candidum Slaccevaldae fodiunt, arte com¬
pensant naturae defectus, & non raro obie¬
ctis muris calorem ministrantem coercent.
Sed ista mitto. In furnulo sapientum pecu¬
liare quid ad vaporosi ignis artificium spe¬
ctatur. Cognosces eius rationem ex Rupe¬
scissa. Circa pedem cinerarium est. Huic in¬
cum bit crates mediocriter in medio saltem
perforata. Post hanc est focus quantus pro
opere, quod definitur vncia, satis est, quique
hyeme & aestate possit secundum laterum
spissitudinem mutari. Focum terminat la¬
mina vnius in centro foraminis, quod inter¬
uentu regularum laxatur, aut stipatur, prout
opus est calore multo vel pauco. Ibi est er¬
ga sterion continens arcanorum tripodem,
cuius crura sunt vincta lamina, vt recta ollam
verberet flamma. Tripodi innititur ouum
sectum pro catino cinerum. Hoc intus clau¬
dit violam seu ouum philosophorum cum
vitello
O