337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 211
& salices praebent; aut à militibus mutuo
accipiunt stuppas intortas: aut candelas te¬
nues accendunt: aut viuas prunas subiici¬
unt iuniperorum cineri: aut lignorum xes¬
mata vrunt. Aliquibus ad momentanea
opera aqua ardens adhibetur. Nonnulli
exiccatos fimos more serramentorum pe¬
detentim serpente flamma instruunt. Sa¬
xonum hoc est funes stramineos ollae cir¬
cumducere, & feruenti cineri admouere.
Paulatim enim inflammantur, & assationes
perficiunt. Meridionales ad camęlinum co¬
quunt. Nonnullis operibus sol, & tepor for¬
nacis, balnei, fimi, satis est. Sarmentorum
manipuli nisi valdè laborioso non condu¬
cunt, sicut & arbusta, & folia, ferulae, putami¬
na nucum, Iuli, fructus herbaeque exiccatae.
Fungi arborum tùm solidi tum rari, modo
sint sicci, non sunt reiiciendi in certis ope¬
ribus. Ita lithanthraces terrae peingues, &
cespites; quin & recrementa eliquatae pi¬
cis, sulphura asphaltum, naphtha, resinę, cor¬
tices pingues aliaque multa cremia pro
perum & locorum naturâ valent. Solent
metallici flammam patentem eminentemque
in furnis non tectis compescere aqua affusa.
Non negliget hanc artis commoditatem ma¬
gister. Plinius & Dioscorides, imò & vulga¬
res destillatores indicant plures modos ignis
vaporosi, & stufarum. Inde quoque suam au¬
gebit supellectilem chymicus. Olea & similia
O 2
plaerun¬