337
318 EPIST. CHYMICARVM.
rectè dixerim fornacem, quanquam fornacis
auxilio possit procurari. Sed non desunt plu¬
rimi eiusmodi, quos expressos apud alios
inuenies artifices. Furnulus prohatorius,
mitatur penè liquatorium metallurgorum, nisi
quod catillum peculiarem exemptilemque ha¬
beat, & tegulam qua defenditur à prunis. Ni¬
hil dico de camino orichalchi, in quo ollae
sustinent catinorum vicem. Sunt & plurima
non tantum apparandarum fornacum praece¬
pta, sed & in opere regendarum mutandarum¬
que, claudendarum, aperiendarum & aliâs ad¬
ministrandarum. Sed ne me fornacariam pro¬
siteri putes, omitto illa. Athannoris mentio
non erat posthabenda. Sed ego te Iohannem
de Rupescissa adire iubeo. Ille planè Geo¬
metricam eius dat descriptionem. In aliis quoque
non desunt quos consulas, in quibus est Ge¬
berus, Vlstadius, Dornaeus, Lonicerus, plu¬
resquam alij. Est & aliqua catinorum disciplina.
Non enim fiunt similiter vbique. Ollae apodes
ex luto vel metallis quibus continetur cine¬
res, & similia, instar cacaborum aut ahenorum,
catini vocantur; si parui sunt, catilli, vulgò
copellae, quae peculiaris sunt formae in pro¬
batoria, & insternuntur ossium combustorum,
alioque cinere; vnde catillus cinereus. Hi ca¬
tilli idem penè sunt, quod focus cinereus in
segregando argento. Hinc [GR]δοκιμασία[/GR] talis, vo¬
cari solet cineritium & copella, interdum
quarthter prob nisi fallor. Catini nuncupantur
etiam