337
224 EPIST. CHIYMICARVM
latoriis, & ampullis reseruatoriis contenta.
Apud Hieronymum Rubeum describitur
hydrargyri in aquam soluendi vasorum con¬
iugatio & feries per fornacem transiens, de¬
sinensque vtrinque foris initio in fundibu¬
lum, fine in retortam recipientem. Vasa in¬
termedia collo, ventre & cauda constant,
quibus sibi mutuo inseruntur. Idem autor
calcinandi stibium & flores colligendi sin¬
gulare exhibet artificium. Fit figulinum do¬
lij instar, cuius cauda definit in cupam; ca¬
put verò follem insertum prae se fert. Id vbi
positum in ignem cum stibio est, iamque; ali¬
quid calcis seu florum extitit; perflatur fol¬
le, agunturque in cupam flores. Hi excipiun¬
tur etiam commode triplici olla, vel galea
figulina aut ferrca accommodatis sibi mu¬
tuo, & in medio perforatis. Sed in summo
paruum foramen est relinquendum vt trans¬
eant spiritus subtilissimi. Alioquin fauilla
reflectitur. Hoc puto esse simulacrum sub¬
limationis per alembicos multos. Imponi¬
tur autem incumpitque priori posterior. Hęc
praecipua sunt chymici organa. Reliqua
turba penè sine numero & honore est. Con¬
chis vtitur ad eluendum, filtrandumque, &
sedimenta. Sunt & pocula seu calices & pa¬
tinae ollaeque ad recipiendum destillantia
& alios vsus. Trullarum officium indicat
forma: sicut & operculorum, doliorum, py¬
xidum, vitrorum, lebetum & eiusmodi. Pyr¬
agra