147
SECVNDA 46
fiunt id est Sublimationibus, quae fiunt in lapideo Caraba¬
ascendendo sursum, sicut est uomitus. Si qualia oportet
purgari, purgentur, bene est. Si non, male. Ex iis ergo ap¬
paret: quod si bene sciamus facere mundationem ex turba¬
tione elementorum: & per sublimationem: triturationem:
& caetera separare hoc ab hoc int purum ab inpuro, nobis
bene erit: & si non, male.
Et notabis: quod adhaeret pars una fixa cum Fecibus: quae
nunquam per ingeniorum genus aliquod, separari ab illis po¬
test: cum talis penitus fixa fuerit cum ipsis.
Et cum Fumus ille fuerit mundus & albus: tunc erit aptus
coniungi cum sua Anima (id est mundicia duorum lumina¬
rium) & Corpore (id est Oleo uitri ut diximus supra) aliter
non. Vnde inquit Morienus: Siquis Animam (id est Argen¬
tum, uel Aurum a uisceribus terrae) extraxerit: & eam sur¬
sum ascendere (id est in Argento uiuo mundato ab Argento uiuo, in¬
gredi) fecerit: & ab ea (prius in Porfido cum ipso Argentum ui¬
uo & aqua triturata) omnem nigredinem & faetorem (cum
aqua etiam calida in sacculo) abluerit: postea cum suo cor¬
pore (Olei uitri: prius corrupta, dealbata, citrinizata, ru¬
bificataque) coniunxerit: & demum (per ignem corruptio¬
nis: generationis: augmentationis: fixationis: & altera¬
tionis: cum loci mutatione) mortificauerit: maxima mi¬
rabilia in mundo uidebit.
Visa igitur generatione illius Fumi albi: qui fit per separa¬
Notandum